|
Da puer plectrum, choreis ut canam fidelibus
dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia:
hunc camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
|
|
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus
5infulatus concinebat voce, chorda et tympano,
spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
|
|
Facta nos et iam probata pangimus miracula,
testis orbis est, nec ipsa terra, quod vidit, negat,
cominus Deum docendis proditum mortalibus.
|
|
10Corde natus ex parentis, ante mundi exordium
alpha et Ω cognominatus, ipse fons et clausula
omnium, quae sunt, fuerunt quaeque post futura sunt.
|
|
Ipse iussit et creata, dixit ipse, et facta sunt
terra, caelum, fossa ponti, trina rerum machina,
15quaeque in his vigent sub alto solis et lunae globo.
|
|
Corporis formam caduci, membra morti obnoxia
induit, ne gens periret primoplasti ex germine,
merserat quam lex profundo noxialis tartaro.
|
|
O beatus ortus ille, virgo cum puerpera
20edidit nostram salutem feta sancto spiritu,
et puer redemptor orbis os sacratum protulit.
|
|
Psallat altitudo caeli, psallite omnes angeli,
quidquid est virtutis usquam psallat in laudem Dei:
nulla linguarum silescat, vox et omnis consonet.
|
|
25Ecce quem vates vetustis concinebant seculis,
quem prophetarum fideles paginae spoponderant,
emicat promissus olim: cuncta conlaudent eum.
|
|
Cantharis infusa lympha fit Falernum nobile,
nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria,
30ipse rex sapore tinctis obstupescit poculis.
|
|
Membra morbis ulcerosa, viscerum putredines
mando, ut abluantur, inquit; fit ratum, quod iusserat,
turgidam cutem repurgant vulnerum piamina.
|
|
Tu perennibus tenebris iam sepulta lumina
35inlinis limo salubri, sacri et oris nectare,
mox apertis hac medela lux reducta est orbibus.
|
|
Increpas ventum furentem, quod procellis tristibus
vertat aequor fundo ab imo, vexet et vagam ratem:
ille iussis obsecundat, mitis unda sternitur.
|
|
40Extimum vestis sacratae furtim mulier attigit,
protinus salus secuta est, ora pallor deserit,
sistitur rivus, cruore qui fluebat perpeti.
|
|
Exitu dulcis iuventae raptum ephebum viderat,
orba quem mater supremis funerabat fletibus:
45surge, dixit: ille surgit, matri et adstans redditur.
|
|
Sole iam quarto carentem, iam sepulcro absconditum
Lazarum iubet vigere reddito spiramine:
fetidum iecur reductus rursus intrat halitus.
|
|
Ambulat per stagna ponti, summa calcat fluctuum,
50mobilis liquor profundi pendulam praestat viam,
nec fatiscit unda sanctis pressa sub vestigiis.
|
|
Suetus antro bustuali sub catenis frendere,
mentis inpos efferatis percitus furoribus
prosilit ruitque supplex, Christum adesse ut senserat.
|
|
55Pulsa pestis lubricorum milleformis daemonum
conripit gregis suilli sordida spurcamina,
seque nigris mergit undis et pecus lymphaticum.
|
|
Quinque panibus peresis et gemellis piscibus
adfatim refecta iam sunt adcubantum milia,
60fertque qualus ter quaternus ferculorum fragmina.
|
|
Tu cibus panisque noster, tu perennis suavitas;
nescit esurire in aevum, qui tuam sumit dapem,
nec lacunam ventris inplet, sed fovet vitalia.
|
|
Clausus aurium meatus et sonorum nescius
65purgat ad praecepta Christi crassa quaeque obstacula,
vocibus capax fruendis ac susurris pervius.
|
|
Omnis aegritudo cedit, languor omnis pellitur,
lingua fatur, quam veterna vinxerant silentia,
gestat et suum per urbem laetus aeger lectulum.
|
|
70Quin et ipsum, ne salutis inferi expertes forent,
tartarum benignus intrat, fracta cedit ianua,
vectibus cadit revulsis cardo indissolubilis.
|
|
Illa prompta ad inruentes, ad revertentes tenax,
obice extrorsum repulso porta reddit mortuos:
75lege versa et limen atrum iam recalcandum patet.
|
|
Sed Deus dum luce fulva mortis antra inluminat,
dum stupentibus tenebris candidum praestat diem,
tristia squalentis aethrae palluerunt sidera.
|
|
Sol refugit et lugubri sordidus ferrugine
80igneum reliquit axem seque maerens abdidit:
fertur horruisse mundus noctis aeternae chaos.
|
|
Solve vocem mens sonoram, solve linguam mobilem,
dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem,
pange vexillum, notatis quod refulget frontibus.
|
|
85O novum caede stupenda vulneris miraculum!
hinc cruoris fluxit unda, lympha parte ex altera:
lympha nempe dat lavacrum, tum corona ex sanguine est.
|
|
Vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam,
vidit et fellis perusti mox venenum perdidit,
90saucius dolore multo colla fractus sibilat.
|
|
Quid tibi, profane serpens, profuit, rebus novis
plasma primum perculisse versipelli hortamine?
diluit culpam recepto forma mortalis Deo.
|
|
Ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit,
95mortuos olim sepultos ut redire insuesceret,
dissolutis pristinorum vinculis peccaminum.
|
|
Tunc patres sanctique multi conditorem praevium
iam revertentem secuti tertio demum die
carnis indumenta sumunt, eque bustis prodeunt.
|
|
100Cerneres coire membra de favillis aridis,
frigidum venis resumptis pulverem tepescere,
ossa, nervos, ac medullas glutino cutis tegi.
|
|
Post, ut occasum resolvit vitae et hominem reddidit,
arduum tribunal victor adscendit Patris,
105inclitam caelo reportans passionis gloriam.
|
|
Macte index mortuorum, macte rex viventium,
dexter in parentis arce qui cluis virtutibus
omnium venturus inde iustus ultor criminum.
|
|
Te senes et te iuventus, parvulorum te chorus,
110turba matrum virginumque simplices puellulae,
voce concordes pudicis perstrepant concentibus.
|
|
Fluminum lapsus et undae, littorum crepidines,
imber, aestus, nix, pruina, silva, et aura, nox, dies,
omnibus te concelebrent seculorum seculis.
|
|