|
O crucifer bone, lucisator,
omniparens, pie, verbigena,
edite corpore virgineo,
sed prius in genitore potens,
5astra, solum, mare quam fierent:
|
|
Huc nitido precor intuitu
flecte salutiferam faciem,
fronte serenus et inradia,
nominis ut sub honore tui
10has epulas liceat capere.
|
|
Te sine dulce nihil, Domine,
nec iuvat ore quid adpetere,
pocula ni prius atque cibos,
Christe, tuus favor inbuerit
15omnia sanctificante fide.
|
|
Fercula nostra Deum sapiant,
Christus et influat in pateras:
seria, ludicra, verba, iocos,
denique quod sumus aut agimus,
20trina superne regat pietas.
|
|
Hic mihi nulla rosae spolia,
nullus aromate fragrat odor,
sed liquor influit ambrosius
nectareamque fidem redolet
25fusus ab usque Patris gremio.
|
|
Sperne camena leves hederas,
cingere tempora quis solita es,
sertaque mystica dactylico
texere docta liga strophio,
30laude Dei redimita comas.
|
|
Quod generosa potest anima,
lucis et aetheris indigena,
solvere dignius obsequium,
quam data munera si recinat
35artificem modulata suum?
|
|
Ipse homini quia cuncta dedit,
quae capimus dominante manu,
quae polus aut humus aut pelagus
aere, gurgite, rure creant,
40haec mihi subdidit et sibi me.
|
|
Callidus inlaqueat volucres
aut pedicis dolus aut maculis,
inlita glutine corticeo
vimina plumigeram seriem
45inpediunt et abire vetant.
|
|
Ecce per aequora fluctivagos
texta greges sinuosa trahunt:
piscis item sequitur calamum
raptus acumine vulnifico
50credula saucius ora cibo.
|
|
Fundit opes ager ingenuas
dives aristiferae segetis:
his ubi vitea pampineo
brachia palmite luxuriant,
55pacis alumna ubi baca viret.
|
|
Haec opulentia Christicolis
servit et omnia suppeditat:
absit enim procul ilia fames,
caedibus ut pecudum libeat
60sanguineas lacerare dapes.
|
|
Sint fera gentibus indomitis
prandia de nece quadrupedum:
nos oleris coma, nos siliqua
feta legumine multimodo
65paverit innocuis epulis.
|
|
Spumea mulctra gerunt niveos
ubere de gemino latices,
perque coagula densa liquor
in solidum coit et fragili
70lac tenerum premitur calatho.
|
|
Mella recens mihi Cecropia
nectare sudat olente favus:
haec opifex apis aerio
rore liquat tenuique thymo,
75nexilis inscia connubii.
|
|
Hinc quoque pomiferi nemoris
munera mitia proveniunt,
arbor onus tremefacta suum
deciduo gravis imbre pluit
80puniceosque iacit cumulos.
|
|
Quae veterum tuba, quaeve lyra
flatibus inclita vel fidibus
divitis omnipotentis opus,
quaeque fruenda patent homini
85laudibus aequiparare queat?
|
|
Te Pater optime mane novo,
solis et orbita cum media est,
te quoque luce sub occidua
sumere cum monet hora cibum,
90nostra Deus canet harmonia.
|
|
Quod calet halitus interior,
corde quod abdita vena tremit,
pulsat et incita quod resonam
lingua sub ore latens caveam,
95laus superi Patris esto mihi.
|
|
Nos igitur tua sancte manus
caespite conposuit madido
effigiem meditata suam,
utque foret rata materies
100flavit et indidit ore animam.
|
|
Tunc per amoena vireta iubet
frondicomis habitare locis,
ver ubi perpetuum redolet
prataque multicolora latex
105quadrifluo celer amne rigat.
|
|
Haec tibi nunc famulentur, ait,
usibus omnia dedo tuis:
sed tamen aspera mortifero
stipite carpere poma veto,
110qui medio viret in nemore.
|
|
Hic draco perfidus indocile
virginis inlicit ingenium,
ut socium malesuada virum
mandere cogeret ex vetitis
115ipsa pari peritura modo.
|
|
Corpora mutua--nosse nefas--
post epulas inoperta vident,
lubricus error et erubuit:
tegmina suta parant foliis,
120dedecus ut pudor occuleret.
|
|
Conscia culpa Deum pavitans
sede pia procul exigitur.
innuba fernina quae fuerat,
coniugis excipit inperium,
125foedera tristia iussa pati.
|
|
Auctor et ipse doli coluber
plectitur inprobus, ut mulier
colla trilinguia calce terat:
sic coluber muliebre solum
130suspicit atque virum mulier.
|
|
His ducibus vitiosa dehinc
posteritas ruit in facinus,
dumque rudes imitatur avos,
fasque nefasque simul glomerans
135inpia crimina morte luit.
|
|
Ecce venit nova progenies,
aethere proditus alter homo,
non luteus, velut ille prior:
sed Deus ipse gerens hominem,
140corporeisque carens vitiis.
|
|
Fit caro vivida sermo Patris,
numine quam rutilante gravis
non thalamo, neque iure tori,
nec genialibus inlecebris
145intemerata puella parit.
|
|
Hoc odium vetus illud erat,
hoc erat aspidis atque hominis
digladiabile discidium,
quod modo cernua femineis
150vipera proteritur pedibus.
|
|
Edere namque Deum merita
omnia virgo venena domat:
tractibus anguis inexplicitis
virus inerme piger revomit,
155gramine concolor in viridi.
|
|
Quae feritas modo non trepidat,
territa de grege candidulo?
inpavidas lupus inter oves
tristis obambulat et rabidum
160sanguinis inmemor os cohibet.
|
|
Agnus enim vice mirifica
ecce leonibus inperitat:
exagitansque truces aquilas
per vaga nubila, perque notos
165sidere lapsa columba fugat.
|
|
Tu mihi Christe columba potens,
sanguine pasta cui cedit avis,
tu niveus per ovile tuum
agnus hiare lupum prohibes,
170sub iuga tigridis ora premens.
|
|
Da locuples Deus hoc famulis
rite precantibus, ut tenui
membra cibo recreata levent,
neu piger inmodicis dapibus
175viscera tenta gravet stomachus.
|
|
Haustus amarus abesto procul,
ne libeat tetigisse manu
exitiale quid aut vetitum:
gustus et ipse modum teneat,
180sospitet ut iecur incolume.
|
|
Sit satis anguibus horrificis,
liba quod inpia corporibus
ah miseram peperere necem,
sufficiat semel ob facinus
185plasma Dei potuisse mori.
|
|
Oris opus, vigor igneolus
non moritur, quia flante Deo
conpositus superoque fluens
de solio Patris artificis
190vim liquidae rationis habet.
|
|
Viscera mortua quin etiam
post obitum reparare datur,
eque suis iterum tumulis
prisca renascitur effigies
195pulvereo coeunte situ.
|
|
Credo equidem, neque vana fides,
corpora vivere more animae:
nam modo corporeum memini
de Phlegethonte gradu facili
200ad superos remeasse Deum.
|
|
Spes eadem mea membra manet,
quae redolentia funereo
iussa quiescere sarcophago
dux parili redivivus humo
205ignea Christus ad astra vocat.
|
|