« Prev Poema. Next »
478

Ad Protectorem.

Pacifica Augusti quem non fecere poetam?

Sanctior, ingenium et musa mihi, genius:

Concolor haud cygnis, vano nec percitus œstro,

Ex humili subitus vate poeta cano.

Quin magis ut placeam numero, numerisque refertus

Advolo: nempe omnis musa chelysque tua est.

Quòd nisi consiliis academia fulta fuisset

Cæsaris, auspiciis gensque togata tuis;

Excideras Auguste tibi, victoria noctem

Senserat, haud pacis gloria tanta foret.

IIas tibi pro musis grates academia mittit,

Qui pax una foris diceris, una domi:

Nomine utroque tuas laudes hæc pagina gestit

Tollere, qui pacis nomen et omen habes.

Accipias facilis, meritò quos reddit honores,

Heroi invicto, pacis amica cohors.

Jo. Owen,
Acad. Procan.

« Prev Poema. Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |