« Prev Appendix K. Bishop Bull on Duet. xxx. Next »

APPENDIX K.

(p. 199.)

[Bishop Bull on Deut. xxx.]

JAM hic etiam quæstionem unam et alteram solvendam exhibebimus.—Quæritur, An nullum omnino extet in lege Mosis Spiritus Sancti promissum? Resp. Legem, si per eam intelligas pactum in monte Sinai factum, et mediatore Mose populo Israelitico datum, (quæ, ut modo diximus, est maxime propria ac genuina ipsius in Paulinis Epistolis notio atque acceptio,) nullum Spiritus Sancti premissum continere, manifestum est. Si, inquam, per eam intelligas pactum in Sinai factum; quia in hagiographis et Scriptis Propheticis, (quæ nomine legis et Veteris Test. laxius sumpto non raro veniunt,) de Spiritu Sancto, tum ex gratiâ Divinâ promisso, tum precibus hominum impetrato, passim legimus. Imo et in Mosaicis scriptis, licet non in ipso Mosaico fœdere, promissum (ni fallor) satis clarum de gratia Spiritus Sancti Israelitis a Deo danda reperire est.

Ejusmodi certe est illud Deut. xxx. 6: ‘Circumcidet Jehova Deus tuus animam tuam et animam seminis tui, ad diligendum Jehovam Deum tuum ex toto corde tuo,’ &c. Etenim circumcisionem cordis, præsertim ejusmodi quâ ad Deum toto corde diligendum homines præparentur, non sine magna Spiritus Sancti vi atque efficacia fieri posse, apud omnes, qui a Pelagio diversum sentiunt, in confesso est. Sed hoc etiam ad Evangelicam Justitiam pertinebat, quam sub cortice externorum rituum et ceremoniarum latitantem primum Moses ipse, dein prophetæ alii, digito quasi commonstrarunt. 274Justitia enim Fidei, quæ in evangelio πεφανέρωται olim erat ὑπὸ τοῦ νόμου καὶ τῶν προφητῶν μαρτυρουμένη,—ut diserte affirmat Apostolus. (Rom. iii. 21.) Dixi autem, exerte hanc Spiritus Sancti promissionem in ipso Mosaico fœdere non haberi. Addam aliquid amplius,—partem eam fuisse Novi Testamenti, ab ipso Mose promulgati. Nam fœdus cum Judæis sancitum, (Deut. xxix., et seq., in quo hæc verba reperiuntur,) plane diversum fuisse a fœdere in monto Sinai facto, adeoque renovationem continuisse pacti cum Abrahamo initi, h. e. fœderis Evangelici tum temporis obscurius revelati,—multis argumentis demonstrari potest. (1º.) Diserte dicitur, (cap. xxix. 1.) verba, quæ ibidem sequuntur, fuisse ‘verba fœderis quod Deus præcepit Mosi, ut pangeret cum Israelitis, præter fœdus illud, quod pepigerat cum illis in Chorebo.’ Qui renovationern tantum hic intelligunt fœderis in monte Sinai facti, nugas agunt, quin et textûs ipsius apertissimis verbis contradicunt. Neque enim verba fœderis in Sinai facti repetita ac renovata ullo sensu dici possunt verba fœderis, quod Deus sancivit præter illud, quod in monte Sinai pepigerat. (2º.) Diserte dicitur, hoc fœdus idem prorsus fuisse cum eo, quod Deus juramento sanciverat cum Israelitici populi majoribus, Abrahamo puta, Isaaco et Jacobo, (ejusdem cap. ver. 12, 13,)—quod fœdus ipsum Evangelicum fuit, obscurius revelatum, ipso apostolo Paulo interprete, Gal. iii. 16, 17. (3º.) Nonnulla hujus fœderis verba citat Paulus, ut verba fœderis Evangelici, quæ fidei justitiam manifesto præ se ferant. (Vide Rom. x. 6. et seq. Coll. Deut. xxx. 11, et seq.) Haud me fugit esse nonnullos, qui statuunt, hæc Mosis verba ab Apostolo ad fidei justitiam per allusionem tantum accommodori: sed fidem non faciunt, cum Paulus verba ista manifesto alleget ut ipsissima verba justitiæ fidei, h. e. fœderis Evangelici, in quo justitia ista revelatur. Atque, ut verum fatear, semper existimavi, allusiones istas (ad quas confugiunt quidam tanquam ad sacrum suæ ignorantiæ asylum,) plerumque aliud nihil esse, quam sacræ Scripturæ abusiones manifestas. Sed non necesse erat, hoc saltem in loco, ut tali κρησφυγέτῳ uterentur. Nam, (4º.) quæcunque in hoc fœdere continentur, in Evangelium mire quadrant. (i.) Quod ad præcepta attinet, præscribuntur hic ea tantum, quæ ad mores pertinent, et per se honesta sunt; illorum rituum, qui, si verba spectes, pueriles videri possunt, quorumque totum fœdus legale fere plenum est, nulla facta mentione. Addas, totam illam obedientiam, quæ hic requiritur, ad sincerum sedulumque studium Deo in omnibus obediendi referri. (Vid. cap. xxx., 10, 16, 20.) (ii.) Ad promissa quod spectat, plenum hic omnium peccatorum, etiam gravissimorum, 275remissionempost peractam pœnitentiam repromittit Deus; (cap. xxx., 1-4.) quæ gratia in fœdere legali nuspiam concessa est, ut supra fusius ostendimus. Deinde, gratia Spiritus Sancti, qua corda, hominum circumcidantur, ut Jehovam diligant ex toto corde atque ex tota anima, hoc in loco, de quo agimus, (nempe prædicti capitis ver 6.) clare promittitur. Hui! quam precul ab usitata Mosaicorum scriptorum vena! . . . . (5º.) Fœdus illud, de quo prædixit Jeremias, (xxxi. 31. et seq.) fœdus esse Evangelicum, negavit Christianus nemo; cum Divinus auctor Epistolæ ad Hebræos idipsum expresse doceat, (viii. 8, et seq.) Jam quæ de pacto isto prænuntiat propheta, omnia huic fœderi Moabitico ad amussim respondent. Appellat suum fœdus Jeremias ‘fœdus novum; ab eo, quod cum majoribus populi Israelitici Ægypto exeuntibus pepigerat Deus, omnino diversum.’ Idem etiam de Moabitico fœdere dicit Moses. Causam reddit Jeremias cur novum Deus pactum, Sinaiticum aboliturus, molitus fuerit; nempe, quod Israelitæ, præpotentiore gratia destituti, Sinaiticum illud irritum fecissent, præceptis ejusdem non obtemperando, (ver. 32.) Eandem causam et Moses manifesto designat; ‘Nondum,’ inquit, ‘dederat vobis Jehova mentem ad cognoscendum, et oculos ad videndum, et aures ad audiendum, usque ad diem hunc:’ (Deut. xxix. 4.) h. d. Pactum prius vobiscum pepiqemt Deus, in quo voluntatem suam præceptis, tum promissis tum minis, tum denique miraculis omne genus satis superque communitis, vobis ipsis patefecerat. Sed vidit fœdus illud parum vobis profuisse; vidit vobis opus esse efficaciore adhuc gratia, qua nempe corda vestra circumcidantur, &c. ideoque novum fœdus meditatur, in quo gratiam illam efficacissimam vobis adstipulaturus sit. Eandem autem cordis circumcisionem procul dubio designant verba Jeremiæ v. 33, præd. cap.; ‘Indam legem meam menti eorum, et cordi eorum inscribam eam.’ Porro remissio ista omnium peccatorum, quæ pœnitentibus promittitur a Mose, (Deut. xxx. 1. et seq.) a Jeremiâ, etiam clare exprimitur prædicti cap. ver 34. ‘Ero propitius iniquitatibus corum, et peccatorum ipsorum et transgressionum ipsorum non recordabor amplius.’ Denique Jeremias claritatem ostendit adeoque facilitatem præceptorum, quæ in novo suo fœdere continebantur, ob quam Dei populo non opus esset laboriosa disquisitione, aut exactiori disciplina, ut præcepta istius fœderis cognoscerent implerentque, (Ejusdem capitis, ver. 34.) Idem Mosen quoque voluisse manifestum exit, (si verba ejus Deut. xxx. 11, et seq. cum iis, quæ Apostolus ad eundem locum disserit Rom. x. 6, et seq. accuratius perpenderis.) Mihi certe clara videntur omnia. (6º.) Ac postremo, 276ut res hæc tota extra omnem controversiæ aleam ponatur, ipsi Hebræorum magistri ea, quæ Deut. xxix. et deinceps continentur, ad Messiæ tempus omnino referenda censuerunt. Testem advoco fide dignissimum P. Fagium, qui (ad Deut. xxx. 11,) hæc annotat; ‘Diligentur observandum est, ex consensu. Hebræorum caput hoc ad regnum Christi pertinere. Unde etiam Bachai dicit, hoc loco promissionem esse, quod sub Rege Messiah omnibus, qui de fœdere sunt, circumcisio cordis contingat, citans Joclem, ii. 28.’ Fagio consentit Grotius in ejusdem capitis ver. 6.

In his deo prolixins immorati sumus, tum, ut vel hinc manifestum fieret, omnia, quæ in Mosaicis scriptis continentur, ad fœdus Mosaicum, proprie sic dictum, nequaquam pertinere; adeoque quam vera ac prorsus necessaria sit distinctio Augustini, (de qua aliquoties jam dictum est,) legem veterem κυρίως sumptam ad solum pactum in monte Sinai factum restringentis; tum imprimis ut exinde etiam clare eluceret optima ac sapientissima Dei οἰκονομία, quam in dispensando gratiæ suæ fœdere usurpare visum ipsi fuerit. Pepigerat Deus cum Abrahamo fœdus illud gratiosum multis ante latam legem annis; cui postea placuit ipsi superaddere pactum aliud, multis, iisque operosis, ritibus ac ceremoniis conflatum, quibus rudem et carnalem Abrahami posteritatem, recens ex Ægypto eductam, adeoque paganicis ritibus ac superstitionibus nimis addictam, in officio contineret, i.e. ab ethnicorum idololatrico cultu arceret. Quod optime expressit Tertullianus (adversus Marcion. 2.) his verbis: ‘Sacrificiorum onera, et operationum et oblationum negotiosas scrupulositates nemo reprehendat, quasi Deus talia proprie sibi desideraverit, qui tam manifeste exclamat, “Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum?” et, “Quis exquisivit ista de minibus vestris?” sed illam Dei industriam sentiat, qua populum pronum in idololatriam et transgressionem ejusmodi officiis religioni suæ voluit adstringere, quibus superstitio sæculi agebutur, ut ab ea avocaret illos, sibi jubens fieri quasi desideranti, ne simulacris faciendis delinqueret.’ (Conf. Gal. iii. 19.) Sed prævidens sapientissimus Deus, fore, ut hoc ipsius propositum populus obtusi pectoris non intelligeret, post latam istam carnalem legem, præcepit Mosi, ut Israelitis novum fœdus promulgaret, seu potius ut vetus illud, cum Abrahamo ante multos annos initum, (quod spiritualem imprimis justitiam exigebat, et gratia ac misericordia plenum erat,) renovaret: ut hinc tandem cognoscerent Judæi, pactum Abrahamiticum etiam post latam legem ritualem adhuc viguisse, adeoque pro fœdere habendum fuisse, cui unice salus ipsorum inniteretur. (Conf. Gal. iii. 17.) . . . . Quis hic cum 277Apostolo non exclamet, Ὦ βάθος πλούτου καὶ σοφίας καὶ γνώσεως θεοῦ! (Rom. xi. 33.) Sed hæc obiter, etsi haudquaquam frustra. Pergo.”—From Bp. Bull’s Harmonia Apostolica, cap. xi., sect. 3.—Works, vol. iii. pp. 197-201.

« Prev Appendix K. Bishop Bull on Duet. xxx. Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |