« Prev 98 Next »

Chapter 98

1Dominus regnavit commoveantur populi sessor cherubin concutiatur terra 2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 3confiteantur nomini tuo magno et terribili sanctoque 4imperium regis iudicium diligit tu fundasti aequitates iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quia sanctus est 6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel in his qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudivit eos 7in columna nubis loquebatur ad eos custodierunt testimonia eius et praeceptum dedit eis 8Domine Deus noster tu exaudisti eos Domine propitius fuisti eis et ultor super commutationibus eorum 9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quia sanctus Dominus Deus noster

« Prev 98 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |