« Prev 97 Next »

Chapter 97

1canticum cantate Domino canticum novum quia mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 4iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite 5cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis 6in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino 7tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius 8flumina plaudent manu simul montes laudabunt 9ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

« Prev 97 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |