« Prev 96 Next »

Chapter 96

1Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multae 2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eius 3ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eius 4apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terra 5montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terrae 6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 7confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes dii 8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Domine 9tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deos 10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eos 11lux orta est iusto et rectis corde laetitia 12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eius

« Prev 96 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |