« Prev 95 Next »

Chapter 95

1canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius 3narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius 4quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 5omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit 6gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius 7adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem 8adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius 9adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra 10dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate 11laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius 12gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus 13ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua

« Prev 95 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |