« Prev 94 Next »

Chapter 94

1venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro 2praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei 3quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt 5cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt 6venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri 7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius 8hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra 9sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum 10quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est 11et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

« Prev 94 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |