« Prev 93 Next »

Chapter 93

1Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere 2elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis 3usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt 4fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem 5populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent 6viduam et advenam interficient et pupillos occident 7et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob 8intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite 9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit 10qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt 12beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus 14non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret 15quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde 16quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis 17nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea 18si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me 19in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam 20numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto 21copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae 23et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster

« Prev 93 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |