« Prev 90 Next »

Chapter 90

1qui habitat in abscondito Excelsi in umbraculo Domini commorabitur 2dicens Domino spes mea et fortitudo mea Deus meus confidam in eum 3quia ipse liberabit te de laqueo venantium de morte insidiarum 4in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis 5scutum et protectio veritas eius non timebis a timore nocturno 6a sagitta volante per diem a peste in tenebris ambulante a morsu insanientis meridie 7cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit 8verumtamen oculis tuis videbis et ultionem impiorum cernes 9tu enim es Domine spes mea Excelsum posuisti habitaculum tuum 10non accedet ad te malum et lepra non adpropinquabit tabernaculo tuo 11quia angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis 12in manibus portabunt te ne forte offendat ad lapidem pes tuus 13super aspidem et basiliscum calcabis conculcabis leonem et draconem 14quoniam mihi adhesit et liberabo eum exaltabo eum quoniam cognovit nomen meum 15invocabit me et exaudiam eum cum ipso ero in tribulatione eruam eum et glorificabo 16longitudine dierum implebo illum et ostendam ei salutare meum

« Prev 90 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |