« Prev 88 Next »

Chapter 88

1eruditionis Aethan Ezraitae 2misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 3quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis 4percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 5usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper 6confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 7quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei 8Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt 9Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo 10tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 11tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 12tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 13aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 14tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 15iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam 16beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 17in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 18quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 19quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro 20tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 21inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 22cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 23non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 24sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 25veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 26et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 27ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 28ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 29in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 30et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 31si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 32si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 33visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 34misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 35non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 36semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 37semen eius in sempiternum erit 38et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper 39tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 40adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 41dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 42diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 43elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 44avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 45quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 46adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 47usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 48memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 49quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 50ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 51recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 52quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 53benedictus Dominus in sempiternum amen et amen

« Prev 88 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |