« Prev 87 Next »

Chapter 87

1canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae 2Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te 3ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam 4quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 5reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 6inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 7posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis 8super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper 9longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem 10oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas 11numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper 12numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione 13numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est 14ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te 15quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me 16pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum 17per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me 18circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter 19longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti

« Prev 87 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |