« Prev 82 Next »

Chapter 82

1canticum psalmi Asaph 2Deus ne taceas ne sileas et non quiescas Deus 3quia ecce inimici tui tumultuati sunt et qui oderunt te levaverunt caput 4contra populum tuum nequiter tractaverunt et inierunt consilium adversum arcanum tuum 5dixerunt venite et conteramus eos de gente et non sit memoria nominis Israhel ultra 6quoniam tractaverunt pariter contra te foedus pepigerunt 7tabernacula Idumeae et Ismahelitarum Moab et Aggareni 8Gebal et Ammon et Amalech Palestina cum habitatoribus Tyri 9sed et Assur venit cum eis facti sunt brachium filiorum Loth semper 10fac illis sicut Madian et Sisarae sicut Iabin in torrente Cison 11contriti sunt in Aendor fuerunt quasi sterquilinium terrae 12pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana omnes principes eorum 13qui dixerunt possideamus nobis pulchritudinem Dei 14Deus meus pone eos ut rotam quasi stipulam ante faciem venti 15quomodo ignis conburit silvam et sicut flamma devorat montes 16sic persequere eos in tempestate tua et in turbine tuo conturba eos 17imple facies eorum ignominia et quaerent nomen tuum Domine 18confundantur et conturbentur usque in saeculum et erubescant et pereant 19et sciant quia nomen tuum est Dominus solus tu Excelsus super omnem terram

« Prev 82 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |