« Prev 81 Next »

Chapter 81

1canticum Asaph Deus stetit in coetu Dei in medio Deus iudicat 2usquequo iudicatis iniquitatem et facies impiorum suscipitis semper 3iudicate pauperi et pupillo egeno et inopi iuste facite 4salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate 5non cognoscunt nec intellegunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae 6ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes vos 7ergo quasi Adam moriemini et quasi unus de principibus cadetis 8surge Domine iudica terram quoniam hereditabis omnes gentes

« Prev 81 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |