« Prev 80 Next »

Chapter 80

1victori in torcularibus Asaph 2laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob 3adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio 4clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae 5quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob 6testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi 7amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt 8in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper 9audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me 10non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum 11ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud 12et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi 13et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis 14utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset 15quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam 16qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo 17et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos

« Prev 80 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |