« Prev 79 Next »

Chapter 79

1victori pro liliis testimonii Asaph canticum 2qui pascis Israhel ausculta qui ducis quasi gregem Ioseph qui sedes super cherubin ostendere 3ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos 4Deus converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 5Domine Deus exercituum usquequo fumabis ad orationem populi tui 6cibasti nos pane flebili et potasti nos in lacrimis tripliciter 7posuisti nos contentionem vicinis nostris et inimici nostri subsannaverunt nos 8Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus 9vineam de Aegypto tulisti eiecisti gentes et plantasti eam 10praeparasti ante faciem eius et stabilisti radices eius et implevit terram 11operti sunt montes umbra eius et ramis illius cedri Dei 12expandit comas suas usque ad mare et usque ad Flumen germina sua 13quare dissipasti maceriam eius et vindemiaverunt eam omnes qui transeunt per viam 14vastavit eam aper de silva et omnes bestiae agri depastae sunt eam 15Deus exercituum revertere obsecro respice de caelo et vide et visita vineam hanc 16et radicem quam plantavit dextera tua et filium quem confirmasti tibi 17succensam igni et deramatam ab increpatione faciei tuae pereant 18fiat manus tua super virum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi 19et non recedemus a te vivificabis nos et nomine tuo vocabimur 20Domine Deus exercituum converte nos et ostende faciem tuam et salvi erimus

« Prev 79 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |