« Prev 78 Next »

Chapter 78

1canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 2dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae 3effuderunt sanguinem eorum quasi aquam in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret 4facti sumus obprobrium vicinis nostris subsannatio et derisio his qui in circuitu nostro sunt 5usquequo Domine irasceris in finem ardebit quasi ignis zelus tuus 6effunde furorem tuum super gentes quae non cognoverunt te et super regna quae nomen tuum non invocaverunt 7quia comederunt Iacob et decorem eius desolaverunt 8ne recorderis iniquitatum nostrarum veterum cito occupent nos misericordiae tuae quia adtenuati sumus nimis 9auxiliare nobis Deus Iesus noster propter gloriam nominis tui et libera nos et propitiare peccatis nostris propter nomen tuum 10quare dicunt gentes ubi est Deus eorum nota fiat in gentibus ante oculos nostros ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est 11ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus 12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine 13nos enim populus tuus et grex pascuae tuae confitebimur tibi in sempiternum in generatione et generatione narrabimus laudes tuas

« Prev 78 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |