« Prev 77 Next »

Chapter 77

1eruditionis Asaph ausculta populus meus legem meam inclinate aurem vestram ad verba oris mei 2aperiam in parabula os meum loquar enigmata antiqua 3quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis 4non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit 5statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos 6ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis 7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant 8ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius 9filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli 10non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi 11et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis 12coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos 13divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum 14et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 15scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 16et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 17et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 18et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 19et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 20ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 21ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 22quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 23et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 24et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 25panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 26abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 27et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 28et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 29et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 30non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 31furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 32in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 33et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 34si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 35et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 36et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 37cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 38ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 39sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 40quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 41et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 42non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 43qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 44qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 45qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 46qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 47qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 48qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 49qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 50munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 51et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 52et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 53et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 54et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem 55et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 56et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 57et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 58et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 59audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 60et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 61tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 62et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 63iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 64sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 65et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 66et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 67et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 68sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 69et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 70et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 71ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 72qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit

« Prev 77 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |