« Prev 76 Next »

Chapter 76

1victori per Idithun psalmus Asaph 2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me 3in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea 4recordans Dei conturbabar loquebar in memet ipso et deficiebat spiritus meus semper 5prohibebam suspectum oculorum meorum stupebam et non loquebar 6recogitabam dies antiquos annos pristinos 7recordabar psalmorum meorum in nocte cum corde meo loquebar et scobebam spiritum meum 8ergone in aeternum proiciet Dominus et non repropitiabitur ultra 9ergone conplebit usque in finem misericordiam suam consummabit verbum de generatione et generatione 10numquid oblitus est misereri Deus aut conplebit in furore misericordias suas semper 11et dixi inbecillitas mea est haec commutatio dexterae Excelsi 12recordabor cogitationum Domini reminiscens antiqua mirabilia tua 13et meditabor in omni opere tuo et adinventiones tuas loquar 14Deus in sanctuario via tua quis deus magnus ut Deus 15tu es Deus faciens mirabilia ostendens in populis potentiam tuam 16redemisti in brachio populum tuum filios Iacob et Ioseph semper 17videntes te aquae Deus videntes te aquae parturierunt et commotae sunt abyssi 18excusserunt aquas nubila vocem dederunt nubes et sagittae tuae discurrebant 19vox tonitrui tui in rota apparuerunt fulgora tua orbi concussa est et commota est terra 20in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita 21deduxisti quasi gregem populum tuum in manu Mosi et Aaron

« Prev 76 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |