« Prev 71 Next »

Chapter 71

1Salomonis 2Deus iudicium regi da et iustitiam tuam filio regis iudicabit populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio 3adsument montes pacem populo et colles iustitiam 4iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem 5et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum 6descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram 7germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna 8et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae 9ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent 10reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent 11et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei 12quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor 13parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit 14ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius 15et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei 16erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae 17erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum 18benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus 19et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen 20conpletae sunt orationes David filii Iesse

« Prev 71 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |