« Prev 70 Next »

Chapter 70

1in te Domine speravi ne confundar in aeternum 2iustitia tua erue me et libera inclina ad me aurem tuam et salva me 3esto mihi robustum habitaculum ut ingrediar iugiter praecepisti ut salvares me quia petra mea et fortitudo mea es tu 4Deus meus salva me de manu impii de manu iniqui et nocentis 5quia tu es expectatio mea Deus Domine fiducia mea ab adulescentia mea 6a te sustentatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te laus mea semper 7quasi portentum factus sum multis et tu spes mea fortissima 8impleatur os meum laude tua tota die magnitudine tua 9ne proicias me in tempore senectutis cum defecerit fortitudo mea ne derelinquas me 10quia dixerunt inimici mei mihi et qui observabant animam meam inierunt consilium pariter 11dicentes Deus dereliquit eum persequimini et conprehendite eum quia non est qui eruat 12Deus ne elongeris a me Deus meus ad auxiliandum mihi festina 13confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi 14ego autem iugiter expectabo et adiciam super omnes laudationes tuas 15os meum narrabit iustitiam tuam tota die salutare tuum quia non cognovi litteraturas 16ingrediar in fortitudine Domini Dei recordabor iustitiae tuae solius 17Deus docuisti me ab adulescentia mea et usque nunc adnuntiabo mirabilia tua 18insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas 19et iustitiam tuam Deus usque in excelsum quanta fecisti magnalia Deus quis similis tibi 20qui ostendisti mihi tribulationes plurimas et adflictiones conversus vivificabis nos et de abyssis terrae rursum educes nos 21multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me 22ego autem confitebor tibi in vasis psalterii veritatem tuam Deus meus cantabo tibi in cithara Sancte Israhel 23laudabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti 24insuper et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam quia confusi sunt et dehonestati quaerentes malum mihi

« Prev 70 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |