« Prev 7 Next »

Chapter 7

1pro ignoratione David quod cecinit Domino super verbis Aethiopis filii Iemini 2Domine Deus meus in te speravi salva me ab omnibus persequentibus me et libera me 3ne forte capiat ut leo animam meam laceret et non sit qui eruat 4Domine Deus meus si feci istud si est iniquitas in manibus meis 5si reddidi retribuentibus mihi malum et dimisi hostes meos vacuos 6persequatur inimicus animam meam et adprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem conlocet semper 7surge Domine in furore tuo elevare indignans super hostes meos et consurge ad me iudicio quod mandasti 8et congregatio tribuum circumdet te et pro hac in altum revertere 9Dominus iudicabit populos iudica me Domine secundum iustitiam meam et secundum simplicitatem meam quae est in me 10consumatur malum iniquorum et confirmetur iustitia probator cordis et renum Deus iustus 11clipeus meus in Deo qui salvat rectos corde 12Deus iudex iustus et fortis comminans tota die 13non convertenti gladium suum acuet arcum suum tetendit et paravit illum 14et in ipso praeparavit vasa mortis sagittas suas ad conburendum operatus est 15ecce parturit iniquitatem et concepto dolore peperit mendacium 16lacum aperuit et effodit eum et incidet in interitum quem operatus est 17revertetur dolor suus in caput eius et super verticem eius iniquitas sua descendet 18confitebor Domino secundum iustitiam eius et cantabo nomini Domini altissimi

« Prev 7 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |