« Prev 67 Next »

Chapter 67

1victori David psalmus cantici 2exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius 3sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 4iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia 5cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo 6patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo 7Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus 8Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper 9terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel 10pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti 11animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus 12Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae 13reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia 14si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri 15cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon 16mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis 17quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper 18currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto 19ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum 20benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper 21Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus 22verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis 23dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris 24ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso 25viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto 26praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum 27in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel 28ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali 29praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis 30de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera 31increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt 32offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo 33regna terrae cantate Deo canite Domino semper 34qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis 35date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis 36terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus

« Prev 67 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |