« Prev 64 Next »

Chapter 64

1victori carmen David cantici 2tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum 3exaudi orationem donec ad te omnis caro veniat 4verba iniquitatum praevaluerunt adversum me sceleribus nostris tu propitiaberis 5beatus quem elegeris et susceperis habitabit enim in atriis tuis replebimur bonis domus tuae sanctificatione templi tui 6terribilis in iustitia exaudi nos Deus salvator noster confidentia omnium finium terrae et maris longinqui 7praeparans montes in virtute tua accinctus fortitudine 8conpescens sonitum maris fremitum fluctuum eius et multitudinem gentium 9et timebunt qui habitant in extremis a signis tuis egressus matutinos et vespere laudantes facies 10visita terram et inriga eam ubertate dita eam rivus Dei plenus aqua praeparabis frumentum eorum quia sic fundasti eam 11sulcos eius inebria multiplica fruges eius pluviis inriga eam et germini eius benedic 12volvetur annus in bonitate tua et vestigia tua rorabunt pinguidine 13pinguescent pascua deserti et exultatione colles accingentur 14vestientur agnis greges et valles plenae erunt frumento coaequabuntur et canent

« Prev 64 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |