« Prev 62 Next »

Chapter 62

1canticum David cum esset in deserto Iuda 2Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea 3in terra invia et conficiente ac sine aqua sic in sancto apparui tibi ut videam fortitudinem tuam et gloriam tuam 4melior est enim misericordia tua quam vitae labia mea laudabunt te 5sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 6quasi adipe et pinguidine implebitur anima mea et labiis laudantibus canet os meum 7recordans tui in cubili meo per singulas vigilias meditabor tibi 8quia fuisti auxilium meum in umbra alarum tuarum laudabo 9adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 10ipsi vero interficere quaerunt animam meam ingrediantur in extrema terrae 11congregentur in manus gladii pars vulpium erunt 12rex autem laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstruetur os loquentium mendacium

« Prev 62 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |