« Prev 60 Next »

Chapter 60

1victori in psalmis David 2exaudi Deus laudationem meam intende orationi meae 3de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus 4fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici 5habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper 6tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 7dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio 8sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum 9sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

« Prev 60 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |