« Prev 6 Next »

Chapter 6

1victori in psalmis super octava canticum David 2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me 3miserere mei Domine quoniam infirmus sum sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa mea 4et anima mea turbata est valde et tu Domine usquequo 5revertere Domine erue animam meam salva me propter misericordiam tuam 6quoniam non est in morte recordatio tui in inferno quis confitebitur tibi 7laboravi in gemitu meo natare faciam tota nocte lectulum meum lacrimis meis stratum meum rigabo 8caligavit prae amaritudine oculus meus consumptus sum ab universis hostibus meis 9recedite a me omnes qui operamini iniquitatem quia audivit Dominus vocem fletus mei 10audivit Dominus deprecationem meam Dominus orationem meam suscipiet 11confundantur et conturbentur vehementer omnes inimici mei revertantur et confundantur subito

« Prev 6 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |