« Prev 59 Next »

Chapter 59

1victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum 2quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia 3Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos 4commovisti terram et disrupisti eam sana contritiones eius quoniam commota est 5ostendisti populo tuo duritiam potasti nos vino consopiente 6dedisti timentibus te signum ut fugerent a facie arcus semper ut liberentur amici tui 7salva dextera tua et exaudi me 8Deus locutus est in sanctuario suo laetabor dividam Sicimam et vallem Soccoth dimetiar 9meus est Galaad et meus Manasse et Efraim fortitudo capitis mei Iudas legifer meus 10Moab olla lavacri mei super Idumeam incedam calciamento meo mihi Palestina foederata est 11quis deducet me ad civitatem munitam quis deducet me usque ad Idumeam 12nonne tu Deus qui proiecisti nos et non egredieris Deus in exercitibus nostris 13da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine 14in Deo faciemus virtutem et ipse conculcabit tribulantes nos

« Prev 59 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |