« Prev 58 Next »

Chapter 58

1victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum 2erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me 3libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me 4quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi 5absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur 6surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper 7revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem 8ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat 9tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes 10fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus 11Dei mei misericordia praeveniet me 12Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine 13in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes 14consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper 15et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem 16ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt 17ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae 18tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea

« Prev 58 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |