« Prev 56 Next »

Chapter 56

1pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca 2miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae 3invocabo Deum altissimum Deum ultorem meum 4mittet de caelo et salvabit me exprobrabit conculcantibus me semper mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam 5anima mea in medio leonum dormivit ferocientium filii hominum dentes eorum lancea et sagittae et lingua eorum gladius acutus 6exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua 7rete paraverunt gressibus meis ad incurvandam animam meam foderunt ante me foveam ceciderunt in medium eius semper 8paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psallam 9surge gloria mea surge psalterium et cithara surgam mane 10confitebor tibi in populis Domine cantabo tibi in gentibus 11quia magna usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 12exaltare super caelos Deus in omni terra gloria tua

« Prev 56 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |