« Prev 54 Next »

Chapter 54

1victori in psalmis eruditi David 2exaudi Deus orationem meam et ne dispicias deprecationem meam 3adtende mihi et exaudi me humiliatus sum in meditatione mea et conturbatus 4a voce inimici a facie persequentis impii quoniam proiecerunt super me iniquitatem et in furore adversabantur mihi 5cor meum doluit in vitalibus meis et terrores mortis ceciderunt super me 6timor et tremor venit super me et operuit me caligo 7et dixi quis dabit mihi pinnas columbae ut volem et requiescam 8ut procul abeam et commorer in deserto semper 9festinabo ut salver ab spiritu tempestatis et turbinis 10praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 11die et nocte circumeuntes muros eius scelus et dolorem in medio eius 12insidiae in vitalibus eius et non recedet de plateis eius damnum et fraudulentia 13non enim inimicus exprobravit mihi ut sustineam neque is qui me oderat super me magnificatus est ut abscondar ab eo 14sed tu homo unianimis meus dux meus et notus meus 15qui simul habuimus dulce secretum in domo Dei ambulavimus in terrore 16veniat mors super eos descendant in infernum viventes quia nequitiae in congregatione eorum et in medio eorum 17ego ad Deum clamabo et Dominus salvabit me 18vespere et mane et meridie eloquar et resonabo et exaudiet vocem meam 19redimet in pace animam meam ab adpropinquantibus mihi multi enim fuerunt adversum me 20exaudiet Deus et humiliabit eos qui iudex est ab initio semper non enim mutantur neque timent Deum 21extendit manum suam ad pacifica sua contaminabit pactum suum 22nitidius butyro os eius pugnat autem cor illius molliores sermones eius oleo cum sint lanceae 23proice super Dominum caritatem tuam et ipse enutriet te non dabit in aeternum fluctuationem iusto 24tu autem Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ego autem fiduciam habeo tui

« Prev 54 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |