« Prev 51 Next »

Chapter 51

1victori ab erudito David 2cum venisset Doec Idumeus et adnuntiasset Saul dicens ei venit David in domum Achimelech 3quid gloriaris in malitia potens misericordia Dei tota est die 4insidias cogitat lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum 5dilexisti malum magis quam bonum mendacium magis quam loqui iustitiam semper 6dilexisti omnia verba ad devorandum lingua dolosa 7sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium semper 8videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt 9ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis 10ego sicut oliva virens in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum sempiternum 11confitebor tibi in saeculo quoniam fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

« Prev 51 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |