« Prev 50 Next »

Chapter 50

1victori canticum David 2cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee 3miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas 4multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me 5quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper 6tibi soli peccavi et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaveris 7ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea 8ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi 9asparges me hysopo et mundabor lavabis me et super nivem dealbabor 10auditum mihi facies gaudium et laetitiam ut exultent ossa quae confregisti 11absconde faciem tuam a peccatis meis et omnes iniquitates meas dele 12cor mundum crea mihi Deus et spiritum stabilem renova in visceribus meis 13ne proicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me 14redde mihi laetitiam Iesu tui et spiritu potenti confirma me 15docebo iniquos vias tuas et peccatores ad te revertentur 16libera me de sanguinibus Deus Deus salutis meae laudabit lingua mea iustitiam tuam 17Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam 18non enim vis ut victimam feriam nec holocaustum tibi placet 19sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies 20benefac Domine in voluntate tua Sion et aedificentur muri Hierusalem 21tunc suscipies sacrificium iustitiae oblationes et holocausta tunc inponent super altare tuum vitulos

« Prev 50 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |