« Prev 5 Next »

Chapter 5

1victori pro hereditatibus canticum David 2verba mea audi Domine intellege murmur meum 3rex meus et Deus meus 4quia te deprecor Domine mane audies vocem meam 5mane praeparabor ad te et contemplabor quoniam non es deus volens iniquitatem tu 6nec habitabit iuxta te malignus non stabunt iniqui in conspectu oculorum tuorum 7odisti omnes operantes iniquitatem perdes loquentes mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus 8ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo in templo sancto tuo in timore tuo 9Domine deduc me in iustitia tua propter insidiatores meos dirige ante faciem meam viam tuam 10non est enim in ore eorum rectum interiora eorum insidiae 11sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te 12et laetentur omnes qui sperant in te in perpetuum laudabunt et proteges eos et laetabuntur in te qui diligunt nomen tuum 13quia tu benedices iusto Domine ut scuto placabilitatis coronabis eum

« Prev 5 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |