« Prev 48 Next »

Chapter 48

1victori filiorum Core canticum 2audite hoc omnes populi auribus percipite universi habitatores occidentis 3tam filii Adam quam filii singulorum simul dives et pauper 4os meum loquitur sapientias et meditatio cordis mei prudentias 5inclino ad parabulam aurem meam aperiam in cithara enigma meum 6quare timebo in diebus mali iniquitas calcanei mei circumdabit me 7qui fiduciam habent in fortitudine sua et in multitudine divitiarum suarum superbiunt 8fratrem redimens non redimet vir nec dabit Deo propitiationem pro eo 9neque pretium redemptionis animae eorum sed quiescet in saeculo 10et vivet ultra in sempiternum 11et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas 12interiora sua domus suas in saeculo tabernacula sua in generatione et generatione vocaverunt nominibus suis terras suas 13et homo in honore non commorabitur adsimilatus est iumentis et exaequatus est 14haec est via insipientiae eorum et post eos iuxta os eorum current semper 15quasi grex in inferno positi sunt mors pascet eos et subicient eos recti in matutino et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum 16verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum adsumpserit me semper 17noli timere cum ditatus fuerit vir cum multiplicata fuerit gloria domus eius 18neque enim moriens tollet omnia nec descendet post eum gloria eius 19quia animae suae in vita sua benedicet laudabunt inquient te cum benefeceris tibi 20intrabit usque ad generationes patrum suorum usque ad finem non videbunt lucem 21homo cum in honore esset non intellexit conparavit se iumentis et silebitur

« Prev 48 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |