« Prev 47 Next »

Chapter 47

1canticum psalmi filiorum Core 2magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo 3specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni 4Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando 5quia ecce reges congregati sunt venerunt simul 6ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt 7horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis 8in vento uredinis confringes naves maris 9sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper 10aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui 11secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua 12laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua 13circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius 14ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima 15quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte

« Prev 47 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |