« Prev 46 Next »

Chapter 46

1victori filiorum Core canticum 2omnes populi plaudite manibus iubilate Deo in voce laudis 3quoniam Dominus altissimus terribilis rex magnus super omnem terram 4congregavit populos subter nos et tribus sub pedibus nostris 5elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper 6ascendit Deus in iubilo Deus in voce bucinae 7canite Deo canite canite regi nostro canite 8quia rex universae terrae Deus canite erudite 9regnavit Deus super gentes Deus sedet super thronum sanctum suum 10principes populorum congregati sunt populus Dei Abraham quoniam Dei scuta terrae vehementer elevata sunt

« Prev 46 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |