« Prev 45 Next »

Chapter 45

1victori filiorum Core pro iuventutibus canticum 2Deus nostra spes et fortitudo auxilium in tribulationibus inventus es validum 3ideo non timebimus cum fuerit translata terra et concussi montes in corde maris 4sonantibus et intumescentibus gurgitibus eius et agitatis montibus in potentia eius semper 5fluminis divisiones laetificant civitatem Dei sanctum tabernaculum Altissimi 6Dominus in medio eius non commovebitur auxiliabitur ei Deus in ipso ortu matutino 7conturbatae sunt gentes concussa sunt regna dedit vocem suam prostrata est terra 8Dominus exercituum nobiscum protector noster Deus Iacob semper 9venite et videte opera Domini quantas posuerit solitudines in terra 10conpescuit bella usque ad extremum terrae arcum confringet et concidet hastam plaustra conburet igni 11cessate et cognoscite quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra 12Dominus exercituum nobiscum fortitudo nostra Deus Iacob semper

« Prev 45 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |