Chapter 43
1pro victoria filiorum Core eruditionis
2Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
3tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos
4non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus
tui quia conplacuisti tibi
5tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob
6in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros
7non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me
8quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti
9in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper
10verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris
11vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos
12dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos
13vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum
14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro
15posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus
16tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me
17a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris
18omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo
19non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua
20quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis
21si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum
22numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati
sumus ut grex occisionis
23consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum
24quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras
25quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster
26surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam