« Prev 42 Next »

Chapter 42

1iudica me Deus et discerne causam meam a gente non sancta a viro doloso et iniquo salva me 2tu enim Deus fortitudo mea quare proiecisti me quare tristis incedo adfligente inimico 3mitte lucem tuam et veritatem tuam ipsae ducent me et introducent ad montem sanctum tuum et ad tabernaculum tuum 4et introibo ad altare tuum ad Deum laetitiae et exultationis meae et confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 5quare incurvaris anima mea et quare conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

« Prev 42 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |