« Prev 41 Next »

Chapter 41

1pro victoria doctissimi filiorum Core 2sicut areola praeparata ad inrigationes aquarum sic anima mea praeparata est ad te Deus 3sitivit anima mea Deum fortem viventem quando veniam et parebo ante faciem tuam 4fuerunt mihi lacrimae meae panis per diem ac noctem cum diceretur mihi tota die ubi est Deus tuus 5horum recordatus sum et effudi in me animam meam quia veniam ad umbraculum tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis multitudinis festa celebrantis 6quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus eius 7Deus meus in memet ipso anima mea incurvatur propterea recordabor tui de terra Iordanis et Hermoniim de monte minimo 8abyssus abyssum vocat in voce cataractarum tuarum omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 9per diem mandavit Dominus misericordiam suam et in nocte canticum eius mecum oratio Deo vitae meae 10dicam Deo petra mea quare oblitus es mei quare tristis incedo adfligente inimico 11cum me interficerent in ossibus meis exprobraverunt mihi hostes mei dicentes tota die ubi est Deus tuus 12quare incurvaris anima mea et conturbas me expecta Dominum quoniam adhuc confitebor ei salutibus vultus mei et Deo meo

« Prev 41 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |