« Prev 4 Next »

Chapter 4

1victori in psalmis canticum David 2invocante me exaudi me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 3filii viri usquequo incliti mei ignominiose diligitis vanitatem quaerentes mendacium semper 4et cognoscite quoniam mirabilem reddidit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet cum clamavero ad eum 5irascimini et nolite peccare loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra et tacete semper 6sacrificate sacrificium iustitiae et fidite in Domino multi dicunt quis ostendit nobis bonum 7leva super nos lucem vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 8in tempore frumentum et vinum eorum multiplicata sunt 9in pace simul requiescam et dormiam 10quia tu Domine specialiter securum habitare fecisti me

« Prev 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |