« Prev 37 Next »

Chapter 37

1canticum David in commemoratione 2Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me 3quia sagittae tuae infixae sunt mihi et tetigit me manus tua 4non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae non est pax ossibus meis a facie peccati mei 5quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me 6conputruerunt et tabuerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae 7adflictus sum et incurvatus nimis tota die maerens ambulabam 8quia lumbi mei repleti sunt ignominia et non est sanitas in carne mea 9evigilavi et adflictus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei 10Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus 11cor meum fluctuabat dereliquit me fortitudo mea et lux oculorum meorum etiam ipsa non est mecum 12cari mei et amici mei quasi contra lepram meam steterunt et vicini mei longe steterunt 13et inruebant quaerentes animam meam et investigantes mala mihi loquebantur insidias et dolos tota die meditabantur 14ego autem quasi surdus non audiebam et quasi mutus non aperiebam os meum 15et eram quasi homo non audiens nec habens in ore suo redargutiones 16te enim Domine expectabam tu exaudies Domine Deus meus 17quia dixi ne forte insultent mihi et cum vacillaverint pedes mei super me magnificentur 18quia ego ad plagas paratus et dolor meus contra me est semper 19quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo 20inimici autem mei viventes confortati sunt et multiplicati sunt odientes me mendaciter 21et qui reddunt malum pro bono adversabantur mihi quia sequebar bonum 22ne derelinquas me Domine Deus meus ne elongeris a me 23festina in auxilium meum Domine salutis meae

« Prev 37 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |