« Prev 36 Next »

Chapter 36

1David aleph noli contendere cum malignis neque aemuleris facientes iniquitatem 2quoniam sicut herba velociter conterentur et sicut holus viride arescent 3beth spera in Domino et fac bonum peregrinare in terra et pascere fide 4et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 5gimel volve super Dominum viam tuam et confide in eo et ipse faciet 6et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem 7deleth tace Domino et expecta eum noli contendere adversum eum qui proficit in via sua adversum virum qui facit quae cogitat 8he dimitte iram et relinque furorem noli contendere ut malefacias 9quoniam qui malefaciunt interibunt expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 10vav adhuc enim modicum et non erit impius et cogitabis de loco eius et non subsistet 11mites autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 12zai cogitat impius de iusto et frendet adversum eum dentibus suis 13Dominus deridebit eum videns quod venit dies eius 14heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via 15gladius eorum ingrediatur in cor eorum et arcus eorum confringantur 16teth melius est parum iusto quam divitiae impiorum multae 17quia brachia impiorum confringentur sublevat autem iustos Dominus 18ioth novit Dominus diem inmaculatorum et hereditas eorum aeterna erit 19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 20caph quia impii peribunt et inimici Domini gloriantes ut monocerotes consumentur sicut fumus consumitur 21lameth fenus accipit impius et non reddit iustus autem donat et tribuit 22quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt 23mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet 24cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius 25nun puer fui siquidem senui et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem 26tota die donat et commodat et semen eius in benedictione 27samech recede a malo et fac bonum et habita in sempiterno 28quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos ain in aeternum custoditi sunt et semen impiorum periit 29iusti hereditabunt terram et habitabunt in saeculum super eam 30fe os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 31lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius 32sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum 33Dominus non derelinquet eum in manu eius et non condemnabit eum cum iudicatur 34coph expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut possideas terram cum interibunt impii videbis 35res vidi impium robustum et fortissimum sicut indigenam virentem 36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus 37sen custodi simplicitatem et vide rectum quia erit ad extremum viro pax 38iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit 39thau salus iustorum a Domino fortitudo eorum in tempore tribulationis 40et auxiliabitur eis Dominus et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo

« Prev 36 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |