« Prev 35 Next »

Chapter 35

1pro victoria servi Domini David 2dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius 3quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum 4verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere 5iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet 6Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes 7iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine 8quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt 9inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos 10quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen 11adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde 12ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat 13ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere

« Prev 35 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |