« Prev 32 Next »

Chapter 32

1laudate iusti Dominum rectos decet laudatio 2confitemini Domino in cithara in psalterio decacordo cantate ei 3cantate ei canticum novum diligenter psallite in iubilo 4quia rectum est verbum Domini et omne opus eius in fide 5diligit iustitiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 6verbo Domini caeli facti sunt et spiritu oris eius omnis ornatus eorum 7congregans quasi in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 8timeat Dominum omnis terra ipsum formident universi habitatores orbis 9quia ipse mandavit et factus est ipso praecipiente stetit 10Dominus dissolvit consilium gentium irritas fecit cogitationes populorum 11consilium Domini in aeternum stabit cogitationes cordis eius in generatione et generatione 12beata gens cuius Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios Adam 14de firmissimo solio suo prospexit ad universos habitatores terrae 15fingens pariter cor eorum intellegens omnia opera eorum 16non salvatur rex in multitudine exercitus nec fortis liberabitur in multiplicatione virtutis 17fallax equus ad salutem et in multitudine roboris sui non salvabit 18ecce oculus Domini super timentes eum et expectantes misericordiam eius 19ut eruat de morte animam eorum et vivificet eos in fame 20anima nostra expectavit Dominum auxilium nostrum et clipeus noster est 21in ipso enim laetabitur cor nostrum quia in nomine sancto eius speravimus 22sit misericordia tua Domine super nos sicut expectavimus te

« Prev 32 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |