« Prev 31 Next »

Chapter 31

1David eruditi beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum 2beatus homo cui non inputabit Dominus iniquitatem nec est in spiritu eius dolus 3quia tacui adtrita sunt ossa mea in rugitu meo tota die 4die enim et nocte gravatur super me manus tua versatus sum in miseria mea cum exardesceret messis iugiter 5peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper 6pro hoc orat omnis sanctus ad te tempus inveniens ut cum inundaverint aquae multae ad illum non accedant 7tu es protectio mea ab hoste custodies me laus mea salvans circumdabis me semper 8doceam te et monstrabo tibi viam per quam ambules cogitabo de te oculo meo 9nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellegentia in camo et freno maxillas eorum constringe qui non accedunt ad te 10multi dolores impii confidentem autem in Domino misericordia circumdabit 11laetamini in Domino et exultate iusti et laudate omnes recti corde

« Prev 31 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |