« Prev 30 Next »

Chapter 30

1victori canticum David 2in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me 3inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me 4quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me 5educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es 6in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis 7odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum 8exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae 9et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos 10miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus 11quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt 12apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me 13oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum 14audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent 15ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu 16in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me 17ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua 18Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno 19muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione 20quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum 21abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum 22benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita 23ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te 24diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam 25confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum

« Prev 30 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |