« Prev 29 Next »

Chapter 29

1psalmus cantici pro dedicatione domus David 2exaltabo te Domine quoniam salvasti me et non delectasti inimicos meos super me 3Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me 4Domine eduxisti de inferno animam meam vivificasti me ne descenderem in lacum 5cantate Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius 6quoniam ad momentum est ira eius et vita in repropitiatione eius ad vesperum commorabitur fletus et in matutino laus 7ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum 8Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus 9ad Dominum clamabo et Dominum deprecabor 10quae est utilitas in sanguine meo cum descendero in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam 11audi Domine et miserere mei Domine esto adiutor 12convertisti planctum meum in chorum mihi solvisti saccum meum et accinxisti me laetitia 13ut laudet te gloria et non taceat Domine Deus meus in sempiternum confitebor tibi

« Prev 29 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |